monumenta.ch > Cassiodorus > 148
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXLVII <<<     >>> in Psalmum CXLIX

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXLVIII

1 Alleluia.
2 Pars ista orationis paucis quidem syllabis arctatur, sed cogitata semper extenditur. Novitates enim suavissimas de se eiicit, cum eam acies mentis inspexerit. Nam dum a lectore dicitur, praedicatio laudis est; cum a populo respondetur, hymnus est. Sic una voce peragitur tam diversum mysterium, cum in ipsa nihil appareat immutatum. Subtiliter autem psalmus iste tractandus est, quoniam propheta per paucarum commemorationem omnes creaturas hortatur laudes Domini debere cantare, rationales et intellectuales per se; eas vero quae sunt intellectu vel sensu carentes, per illas scilicet quae opera Domini sapientissima consideratione collaudant.
3 Divisio psalmi.
4 Considerans propheta in coelestibus et terrestribus rebus omnes operas Domini contineri, prima parte coelestia hortatur ad laudes; secunda vero allegoricis allusionibus terrena commonet, ut Dominum devota mente concelebrent: unam causam probabilem utrisque subiungens, quia dignum est ut creatura suum debeat laudare creatorem.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Laudale Dominum de coelis, laudate eum in excelsis. Cum omnia coelestia hymnos Domini iugiter profundant, perscrutandum est quare propheta illud primum admonet fieri, quod continue probatur impleri? Usus iste humanus est, ut cum videmus in agro laborantes dicamus: Laborate; cum legentes, legite; cum fabricantes, fabricate; ut exhortatio ista ad augendum magis studium quam ad inchoandum aliquid dici posse videatur. Sed quae sunt ista de coelis, quae laudare provocantur? Scilicet illa quae ad contemplandum Dominum purissimo intellectu ipsius largitate valentia sunt, et perpetua charitate succensa, auctorem suum suavi exsultatione concelebrant. Nam sicut sunt immortalia, ita nec eorum laudes aliquo fine clauduntur. In excelsis significat substantias digniores, quas merito sibi excelsas imbecillitas humana profitetur, quia carnis fragilitate deprimitur. Dignum est enim ut unaquaeque res secundum percepti muneris modum suum laudet artificem.
7 (Vers. 2.) Laudate eum, omnes angeli eius; laudate eum, omnes virtutes eius. Quod angelus Graeca lingua dicitur, Latine nuntius interpretatur. Sed cum ad aliquid perficiendum mittitur virtus coelorum, ab officio suo hoc nomen assumit. Angelus enim ab officii dicitur nomine, non naturae. Sequitur, laudate eum, omnes virtutes eius. Hoc generale nomen est: ibi enim concluduntur omnia quae coelestis militiae dignitate grandescunt. Sed ideo forsitan hoc loco angeli virtutibus sunt praelati, quia honorabilior aestimandus est per quem Domini iussa complentur. Pulcherrime autem in laudibus Domini ab angelis fecit initium, qui inter creaturas aestimantur eximii.
8 (Vers. 3.) Laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellae et lumen. Sol, luna, stellae (ut quidam dicunt), etsi aliquo spiritu proprio regantur, tamen quia carnalibus oculis patescunt, inferiores esse virtutibus quae non videntur, non absurda aestimatione colligitur, quamvis coeli speciem decoro lumine ornare videantur. Nam illa ad quae pervenit noster aspectus, licet sint lucida atque subtilia, tamen corpora esse manifestum est: et necesse est ut illis cedant, quae invisibili virtute subsistunt. Quapropter solem, lunam et stellas, sive per propriam rationem, sive per alias sensibiles et indicabiles substantias propheta laudare praecepit Dominum, quia Creatoris beneficio existere meruerunt. Considerata enim tot lumina ingentes admirationes poterunt commovere, quando et mortales oculos videre faciunt, et ipsa in tam splendida claritate consistunt. His rebus lumen generaliter adiunctum est, ut caetera in se lumen habentia, quae dinumerata non sunt, tali complexione ad laudes dominicas incitaret.
9 (Vers. 4.) Laudate eum, coeli coelorum et aquae quae super coelos sunt. Quamvis in Genesi unum coelum fabricatum esse legerimus, tamen eos plurali numero et Paulus apostolus appellavit, qui refert [II Cor. XII, 2] in tertium se coelum raptum, ibique talia cognovisse quae homini non licebat effari; et hic plurali numero nuncupantur, quod tali forsitan ratione concordat. Dicimus unum esse palatium, quod multis membris, multis spatiis ambiatur: ita forsitan et coeli partes dicimus coelos, dum complexio atque sinus eius unus esse monstretur. Aquas vero super coelos esse Genesis refert; ait enim: Divisitque aquas quae erant sub firmamento, ab his quae erant super firmamentum [Gen. I, 7]. Quod utrumque nimiae laudis designat arcanum, ut et coelorum tenuitas firma consistat, et aquae supra ipsum positae, cum sint graviores, nisi quando fuerint iussae, non defluant. Coeli vero substantia, quamvis pura, lucida atque egregia esse putanda sit, dignaque talibus ac tantis habitatoribus suis, tamen animal esse non comperi; et temerarium est ex opinione hominum dicere, quod coelestium litterarum non tradit auctoritas. Aquae vero quae super coelos sunt, ut arbitror, istas quae depluunt esse non dubium est, testante Genesi: Cataractae coeli apertae sunt, et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus [Gen. VII, 11, 12], et caetera. Quod non adeo quaerere necessarium est, quando aut per se, aut per substantias rationales laudare Dominum omnia commonentur.
10 (Vers. 5.) Laudent nomen Domini: quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt. In hoc versu ex operibus suis Dominum praecipit esse laudandum. Quid enim dignius quam ut creatura creatorem suum, id est conditio rerum proprium laudet auctorem? Et ut sententias philosophorum veritatis ipsius voce convinceret, ait: quia ipse dixit, et facta sunt. Dicendo, ipse, Dominum significat Salvatorem. Ipse est enim Verbum caro factum, cuius iussione cuncta creata sunt, sicut veritas Evangelii dicit: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil [Ioan. I, 3]. Et Apostolus ait: Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae: quia in ipso condita sunt omnia in coelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive sedes, sive dominationes, sive principatus, sive potestates, omnia per ipsum et in ipso condita sunt [Coloss. I, 15, 16]. Quapropter philosophorum falsissima sententia conquiescat, qui mundum putant coaeternum Divinitati per se existere potuisse. Dixit ergo quando ait: Fiat lux, et facta est [Gen. I, 3]. Mandavit autem significat constituit atque firmavit, sicut et alius indicat psalmus: Mandavit in aeternum testamentum suum [Psal. CX, 9]. Facta vero et creata habent aliquam distantiam si subtilius inquiramus. Facere enim possumus etiam nos, qui creare non possumus. Sed quoniam dixerat generale verbum, addidit quod erat Divinitatis proprium, quatenus sic facta intelligeres, ut creata esse sentires.
11 (Vers. 6.) Statuit ea in aeternum, et in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit. Hic quoque locus potentiam Domini virtutemque declarat, dicens: Statuit ea in aeternum, et in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit; ut dubium non sit omnipotentem esse Dominum, quando quae ille constituit, nulla mutabilitate vertuntur. In parte siquidem coelestium rerum facta conclusio est. Sed cum legatur de futuro saeculo: Erit coelum novum et terra nova [Isai. LXV, 17], quemadmodum de isto coelo dicitur: Statuit ea in aeternum? Sed omnia Deo statuta esse non dubium est. Nam et homo ipse quamvis moriatur, Divinitati statutus est cum resurgit; sic et coelum et terra Deo permanent cum novantur. Deposita enim (ut Patres dicunt) inclementia sive corruptibili qualitate, natura ipsa meliorata permanet, cum iussa fuerit in aeternitate consistere, sicut et de corporis nostri permutatione dicit Apostolus: Dum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem [I Cor. XV, 53]. Praeceptum, legem dicit, sive conditionem, ut omnia sub ipsius potestate esse noscantur. Praeterire autem non potest, quod omnipotens statuit, et veritas repromisit.
12 (Vers. 7.) Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi. Decursis coelestibus substantiis, propheta venit ad secundam partem, ubi terrena commonet, sive animata, sive inanimata, ut laudes Domini per naturas sapientissimas debeant explicare. Draco est sulcata squamis, in modum serpentis producta nimis corporea magnitudo, qui naturali fervore succensus, in remedium temperamenti sui, aquosis speluncis inhabitat. Qui non humi repit, sed cum moveri placuerit, volitare narratur. Huic ruptus [mss. A., B., raptus] elephas cibus est, qui virtute mirabili nexibus suis ita ingentium belluarum membra constringit, ut eis spiritum vitalem velut muscis eripiat. Abyssorum vero, id est marinorum fluctuum considerata profunditas, universos debet rationales ad laudes Domini concitare. Et respice ordinem dictionis: quia unam substantiam de sensibilibus, alteram de insensibilibus posuit, ut Dominus debeat omnium creaturarum virtute laudari. Sed quoniam auctoritate Patrum diximus hunc psalmum hymnum esse beatorum, qui post huius saeculi permutationem cantatur: dracones et abyssos personas hic truculentas et validas debemus accipere, quae hic conversae, in illa patria dominicis laudibus honorantur.
13 (Vers. 8.) Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum eius. Ignis, grando, nix, glacies per allegoriam (sicut dictum est) homines significant, qui in hoc saeculo ex turbulentis et pessimis ad devotionis tranquillissima studia pervenerunt. Denique vide quid sequitur, spiritus procellarum, qui faciunt verbum eius. Qui faciunt verbum eius, nisi qui ex tempestuosis et improbis ad confessionis ipsius gratiam venire meruerunt?
14 (Vers. 9.) Montes et omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri.
15 (Vers. 10.) Bestiae et universa pecora, serpentes et volucres pennatae. Montes significant homines praetumida potestate sublimes; colles, mediocres aequalitate tractantes; ligna fructifera, qui ex duritia peccatorum conversi, fructus morum intulere dulcissimos. Cedri, absolute superbos significant et elatos; vestiae, crudeles atque indomitos; universa pecora, communem scilicet et infinitam plebem. Serpentes, venenosos dicit et callidos. Volucres pennatae philosophos significant, qui cogitationum suarum velocitate naturas rerum discurrere consuerunt. De quibus omnibus generibus hominum Christus sibi electos parat, qui in illa resurrectione angelorum possint coetibus aggregari.
16 (Vers. 11.) Reges terrae et omnes populi, principes et omnes iudices terrae.
17 (Vers. 12.) Iuvenes et virgines, seniores cum iunioribus. Reges terrarum frequenter diximus sanctos viros esse, regentes corpora sua, qui carni propriae imperantes, eam non permittunt illecebras suae voluntatis implere. Omnes populi turbas significat, quae ad Dominum numerosa simul voluntate conveniunt. Principes, saeculi potestates excelsas non indecenter advertimus. Et ut nobiles intelligeres ac potentes, vide quid sequitur: et omnes iudices terrae. Quod frequenter evenire cognovimus, ut subito mundi potestate derelicta, Domini diligant subire servitia. Iuvenes dicit, qui aetatis calore ferventes, ad modestiae se temperamenta convertunt. Seniores cum iunioribus permixtam significat aetatem: quia de omni sexu, de omni aetate potens est Dominus evocare quos eligit. Nam, ut haec omnia ad homines potuisses referre, vide quid sequitur.
18 (Vers. 13.) Laudent nomen Domini: quia exaltatum est nomen eius solius; confessio eius super coelum et terram. Et hic quoque locus ex magnificentia ipsius et singularitate praedicatur. Nam cum dicatur, quia exaltatum est nomen eius solius; confessio eius super coelum et terram, sine dubio magnificentia ipsius in toto orbe declaratur. Sed usque ad hanc sententiam superiora suspensa sunt, ut laudet Dominum populus fidelis, in illa scilicet patria constitutus, qui iam peccatorum noscitur nexibus absolutus. Sequitur causa iustissima quare Dominus debeat praedicari, utique quia exaltatum est nomen eius solius. Exaltatum est quippe, dum illi, sicut dicit Apostolus, Omne genu flectitur coelestium, terrestrium et infernorum [Philip. II, 10]. Adiecit, confessio eius super coelum et terram. Hic confessio laudem illam significat quae illi post saeculi istius innovationem ab omnibus rationabilibus creaturis exsolvitur. Super coelum et terram dixit, quia nec coelestia nec terrena illis praedicationibus possunt aequalia reperiri.
19 (Vers. 14.) Et exaltabit cornu populi sui; hymnus omnibus sanctis eius: filiis Israel, populo appropinquanti sibi. Hic ex sanctitate Domini hymnus absolute profunditur. Nam cum dicit: Exaltabit cornu populi sui; hymnus omnibus sanctis eius: filiis Israel, populo appropinquanti sibi, sine dubio sanctitas Domini muneraque laudantur, qui sanctos suos participatione sui muneris glorificare dignabitur. Et cornu pro potestate positum, saepe iam diximus, quod hic humiliatum est propter afflictiones et dolores, quos patitur populus fidelis; ibi autem exaltabitur, ubi omnis gloria manifesta praestatur: primum, quia dexteram merentur; deinde cum Domino iudicabunt; tertio, in aeternam pacem gaudiumque transibunt; ut merito exaltati dicantur, qui usque ad ipsius Domini contemplationem mirabili eius pietate perveniunt. Quod tunc fit (sicut dicit Apostolus) cum tradiderit regnum Deo Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et omnem potestatem, et virtutem [I Cor. XV, 24]. Oportet enim eum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius. Sequitur, hymnus omnibus sanctis eius. Vox ista promissio est et totius beatitudinis summa perfectio. Nam quod merebuntur sancti, hymnus est Domini, quem tunc canunt quando et aeterno munere coronabuntur. Isto enim percepto, ulterius nil egebunt; sed illic erit quidquid modo non valet apprehendi: manna coelestis, satietas infastidibilis, incomprehensibile donum, assidue hoc agere, et in eo studio semper ardere. Hymnus est ergo sanctorum cantus in laude Domini constitutus, cui anima corpusque perfecta puritate consentit. Quem etsi hic modo videmur dicere cupide, tamen non possumus sine defectione peragere. Adiecit, filiis Israel, populo appropinquanti sibi. Quibus sanctis hymnus ille praestetur, ostendit, filiis utique Israel, qui non solum genere, sed fide nomen istud habere declarantur. Illos enim Israelitas vere dicimus, qui recte credendo, cordis lumine Dominum respicere meruerunt. Sunt enim Israelitae, qui mandatorum obedientia Christo Domino appropinquare monstrantur; illi enim ab ipso longe sunt qui eius iussa non faciunt. Nemo ergo illi proximus, nisi qui et membrum ipsius est. Membrum enim a capite suo nescit esse separatum.
20 De Alleluia vero ultimo quod in superiori psalmo diximus, et hic debet intelligi: quoniam ipsa de vicino repetere, taedium magis quam intellectum generat audienti.
21 Conclusio psalmi.
22 Contueamur psalmum istum, quo decore, qua virtute praefulgeat. Referuntur enim supernae voces, quae adhuc nequeunt pro ista infirmitate corporalitatis audiri. Dicunt coelestes creaturae laudem Domino, dicunt terrenae substantiae; et melodiae cantibus agitur, ut Dominus creaturarum suarum consona exsultatione laudetur. In ipsis quippe primordiis opinabilem illam astronomiae posuit disciplinam, quam saeculi doctores minutissime perquirentes, ita definiendam esse putaverunt: Astronomia est disciplina quae cursus coelestium siderum, et figuras contemplatur omnes, et habitudines stellarum circa se et circa terram indagabili ratione percurrit. Cuius operatione solemni annum dicunt quadrifaria temporum divisione compleri. Hinc imbres fieri, hinc perhibent terrena procreari, hinc frigora venire, hinc aeris aiunt esse temperiem; et quidquid terris necessarium probatur, iussione Domini earum ministerio posse suppleri. Quam scientiam veteres nostri non adeo refugiendam esse dixerunt, quandiu tamen esse cognoscitur disciplina, et motus astrorum naturali solemnitate perquirit. At ubi se in astrologiae partem labilis error infuderit, et vitas mortalium de cursu stellarum putaverit colligendas, tunc abominandi, tunc potius caeci sunt, cum se aestimant praevidere quae Creator nobis utiliter decrevit abscondere. Planetas etiam dicunt contra polum currere per certissimos meatus. Fabricam quoque coeli, quae semper rotabili mobilitate se sustinet, habere quamdam harmoniae delectationem, quae suavis et iugis est. Sed nos obsequia naturalium rerum ad auctoris referamus imperium, qui creaturas suas ipsa potentia sibi parere iubet qua fecit existere.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXLVII <<<     >>> in Psalmum CXLIX
monumenta.ch > Cassiodorus > 148